- LENTISCUS
- LENTISCUSarboris nomen, cuius resina mastiche, Plin. l. 14. c. 20. ad quem locum vide Notas Dalechampii; a lentore nomenhaber, quod cuspis eius lenta sit ac mollis: hinc dentiscalpiis aptissima. Mart. l. 3. Epigr. 80. cuius Epigraphe in Zoilum v. 8.Stat exoletus, suggeritque ructantiPinnas rubentes, cuspidesque lentisci.Idem l. 14. Apoph. Epigr. 22 cui tit. Dentiscalpium,Lentiscum melius, sed si tibi frondea cuspis.Defuerit, dentes penna levare potest.Quo fine tonsum vocat idem l. 6. Epigr. 74. cuius Epigraphe ad Esculanum.Foditque tonsis ora laxa lentiscis.Inde est, quod Car. IX. Gallorum Rex unius Francisci Castilionei Admiralli Franciae lentiscum (solebat enim post cibum cogitabundus dentes bacillo purgare) prae mille Hugonotarum equitum lanceis sese pertimescere, fassus legitur apud Theod. Zuinger. Theatr. Hum. Vit. p. 990. b. Sed et in virginum coronamenris lentisci usus. Callimach. ubi de sacro Dictynnae, Bymno in Dian. 21.—— Τὸ δὲ ςτέφος ἤματι κείνῳ.Η῍ πίτυς, ἢ χῖνος ——Sertum vero festi diei illius,Pinus aut lentiscus ——Circa ipsam arborem domicilia suspensa, occurrunt apud Herodot. l. 4. ubi Afrorum pastoralium domiciha virgultis compacta, suspensa circa lentiscos et quoquoversus versatilia, describit etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.